monumenta.ch > Plinius > sectio 18

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 22, 18
{VIII} Clara in primis aculeatarum erynge est sive eryngion contra serpentes et venena omnia nascens. adversus ictus morsusque radix eius bibitur drachmae pondere in vino aut, si plerumque tales iniurias comitetur et febris, ex aqua. inlinitur plagis, peculiariter efficax contra chersydros ac ranas. omnibus vero contra toxica et aconita efficaciorem Heraclides medicus in iure anseris decoctam arbitratur.